

Liber Paralipomenon Primus*
Caput 3: Versus 18
Senneser.Ipse est Selbasar cui Cyrus annumeravit vasa domus Domini, sicut in Esdra dicitur. Est autem Senneser plasmatus, Sesbasar tribulatus, quae custodibus vasorum Dei congruunt, id est sanctarum animarum quibus Christo, quem Cyrus nomine et absolutione significavit, cui dicitur:Postula a me et dabo tibi gentes haereditatem tuam[Psal. 2.], et qui captivitatem humani generis relaxavit, sanctas animas custodiendas annumeravit, quae sunt vasa Domini numerata, quianovit Dominus qui sunt ejus[II Tim. 2.].